ORAÇÕES ALTERNATIVAS
A oração de intenção da Santa Missa visa apresentar a Deus a intenção de oferecer o santo sacrifício em nome da Igreja para seu louvor. Assim, há, também, fórmulas alternativas que visam o mesmo propósito, podendo ser usadas em substituição àquela sem prejuízo.
Oração de Santo Ambrósio,
Ad mensam dulcissimi convivii tui, pie Domine Iesu Christe, ego peccator de propriis meis meritis nihil præsumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculatum, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Deitas, o tremenda maiestas, ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiæ recurro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio; et, quem Iudicem sustinere nequeo, Salvatorem habere suspiro. Tibi, Domine, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus timeo: spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo in me oculis misericordiæ tuæ, Domine Iesu Christe, Rex æterne, Deus et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te: miserere mei pleni miseriis et peccatis, tu qui fontem miserationis numquam manare cessabis. Salve, salutaris victima, pro me et omni humano genere in patibulo Crucis oblata. Salve, nobilis et pretiose Sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens. Recordare, Domine, creaturæ tuæ, quam tuo Sanguine redemisti. Pǽnitet me peccasse, cupio emendare quod feci. Aufer ergo a me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea, ut, purificatus mente et corpore, digne degustare merear Sancta sanctorum. Et concede, ut hæc sancta prælibatio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, sit turpium cogitationum effugatio ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris efficacia, animæ quoque et corporis contra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio. Amen.
Oração de Santo Tomás de Aquino,
Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum Unigeniti Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, accedo tamquam infirmus ad medicum vitae immundus ad fontem misericordiæ, cæcus ad lumen claritatis æternæ, pauper et egenus ad Dominum cæli et terræ. Rogo ergo immensæ largitatis tuæ abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare fœditatem, illuminare cæcitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem, ut panem Angelorum, Regem regum et Dominum dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animæ meæ. Da mihi, quæso, dominici Corporis et Sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi Corpus Unigeniti Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mýstico merear incorporari et inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat in sǽcula sæculorum. Amen.
Oração à Beatíssima Virgem Maria,
O Mater pietatis et misericordiæ, beatissima Virgo Maria, ego miser et indignus peccator ad te confugio toto corde et affectu, et precor pietatem tuam, ut, sicut dulcissimo Filio tuo in Cruce pendenti astitisti, ita et mihi, misero peccatori, et sacerdotibus omnibus, hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus, clementer assistere digneris, ut, tua gratia adiuti, dignam et acceptabilem hostiam in conspectu summæ et individuæ Trinitatis offerre valeamus. Amen.
Para voltar, clique abaixo.
Para ir adiante, clique abaixo.